monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 94, 2
Infirmo autem et debili et frigido stomacho non valet, quia eum gravat et non purgat. Sed fortis stomachus eum superat. Oculos autem comestum clarificat, sed fumum in cerebro parat, et quamdam acerbitatem in capite, ita quod illa aliquam humiditatem de capite educit. Sed tamen maius malum et plus nocivum in capite immittit, atque bonam et rectam digestionem non parat, sed cum dolore digestionem educit, et quasi fumum in homine facit.